- CANIS
- I.CANISArabiae Felicis fluv. Ptol.II.CANISOrdo equestris a Buchardo IV. ex Montmorantia famil. primo Galliae Barone, institutus; qui pace cum Philippo I. vel Ludov. fil. eius potius, a quo arce quâdam exutus erat, quod Adrianum Abbatem S. Dionysii bellô vexâsset, mitâ A. C. 1102. Parisios venit, magnâ comitatus catervâ equitum, quibus omnibus Canus insigne de collo pendebat, ad fidelitatem suam demonstrandam. Mennenius de Ordinib. Equestr.III.CANISapud Romanos, custodiae causâ in tabernis legitur fuisse. Paulns IC. l. 2. §. 1. ff. si quadr. paup. fec. dic. Si quis aliquem evitans, Magistratum forte in tabernam proximam se immisisset, ibique a cane feroce laesus esset, non posse agi canis nomine quidam putant, at si solutus fuisset, contra . Etiam Ostiarii plerumque comes fuit. Plautus, Mostellar. Actu 3. sc. 2. v. 167.Tranio age, canem istam a foribus abducat face.Hinc de Vitellio Imperatore latebras quaerente Sueton. c. 16. Confugit, inquit, in cellulam Ianitoris, religatô pro foribus cane. Vide quoque Senec. de Ira l. 3. c. 37. Et hic erat mutus, vel potius vocalis custos, qui Excubitore dormiente vigilaret: Ianitori enim vigilia indicta erat. Videturque ad cynicum hoc munus alludere parabola divitis Epulonis, quae exstat Lucae c. 16. v. 21. In quam ita commentatus est P. Chrysologus Serm. 123. Sed dicis dives; ego etsi vinum negavi, aquam peto, quam communem cunctis animalibus auctor ipse omnium praestitit et natura. Puto dives, quod et aquam pauperi tu negâsti, cui ne ingrederetur ianuam tuam, ne ad tuum pureum perveniret, Canes quamplurimos obiecisti. Sed et erant, qui pone ianuam canem pictum haberent, ut apud Petronium, Trimalcio. Nec hominibus solum hunc usum praestitêre, sed et summorum custodiam Numinum canum sollicitudinibus credere soliti sunt Veteres, quod ridet salse Arnob. adv. Gentes l. 6. ubi voce sollicitudinibus magnam vigilum istarum et intensam sollicitudinem indigitat, qui idcirco dormire iubentur interdiu, noctu ut vigilent. Varro, de Re Rust. l. 1. c. 21. Canes potius cum dignitate et acres paucos habendum, quam multos. Quos consucfacias potius noctu vigilare: et interdiu clausos dormire. Quare apud Phaedrum cans, l. 3. Fab. 7.----- Alligant me interdiu,Luce ut quiescam, et vigilem, nox quum venerit.Et apud Aeschylum ille Agamemnone, queritut vigilem se stare continuis noctibus, canis instar vigilis,Θεοὺς μὲν αὐτῷ τῶ δ᾿ ἀπαλλαγην` πόνων,Φρουραῖ ἐτείαι μῆκος, ἣν κοιμώμενοςΣτέγαις Α᾿τρειδῶν ἄγκαθεν, κυνὸς δίκηνΑ῎ςτρων κάτοιδα νυκτέρων ὁμήγυριν.In delitiis vero tricliniaribus catelli erant, ut testatur mulier Chananaea apud Matth. c. 15. v. 26. 27. et indicant sculpturae antiquorum Marmorum, apud Fulv. Ursinum, Appendic. ad Ctacconium de Triclin. Porro praeter villaticos molossos, Vestigatoris quoque minister canis fuit, qui vestigia ferarum odoraretur, ut habent leges Baioariorum et Artemidorus, Onirocr. l. 3. c. 2. cuius pretium sollertia naris et industria: nare mereri tales Gratius ait. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Ad sacrificia etiam Canem adhibitum, quamvis id in Lege sua gravissime Deus prohibuerit, apud Cares legimus, qui Marti hanc victimam, sicut Scythae asinum, sacrare solebant, teste Clemente in Protreptico. Sed magis mirum, quod Aegyptii etiam Numinibus sus inseruerunt, non felem solum, sed et canem; de cuius veneratione vide Cicer. Tusculan. l. 5. Unde Iuvenalis, Sat. 15. v. 8.---- ---- ---- ---- IllicOppida tota Canem venerantur, nemo Dianam.Cynopolitanis inprimis in veneratione fuisse, indicat Clemens praefatus loc. cit. Addunt Herodot. Euterpe et Diodorus Sic. l. 2. Aegyptios, in quorum aedibus Canis moreretur, solitos fuisse ad luctum indicandum, totum corpus radere, cum in felis, itidem illis miseris sacri animalis, obitu supercilia solum pillis nudarent. De Cynocephali cultu vide infta; de Sergii Haerctici Cane, cuius interitum annuô ieiuniô venerantur Armenii, supra voce Artziburus: et plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. Part. 1. l. 2. c. 55. 56. et Car. du Fresne Glossar. Cadavera canibus obiecta, vidimus supra: etiam Parentum, infra in hac voce. Iisdem sepulchra constituta ab Hadriano Caesare memorat Ael. Spartian. c. 20. Equos et canes sic amavit, ut eis sepulchra constitueret. Qui mos olim multorum, ut apud Plinium, Plutarchum, Martialem, Alios, ut et infra in voce Philocynegus, videre est. Iis obici reos quoque vivos consuevisse, diximus alibi, et memorat crudelissimi huius supplicii exemplum Petrus de Valle Itiner. Persic. in Iudaeis quibusdam Magiae convictis, Hispahani, Persiae Metropoli, statutum.Nec omittendum, quod Canum in bello eximius olim usus; Sic enim Alyattes Lydus Cimmerios ex Asia exegit canum auxiliô, ut in adiunctis ad Eusebium legimus, et in Polyaeni Stratag. l. 7. c. 2. Similia exempla vide apud Lipsium, Ep. ad Belgas, Cent. 1. Ep. 44. ubi multa de Canibus egregia. Inprimis vero feroces Indici, quos es cane et tigride nasci, Diodorus tradit, l. 17. c. 92. et Aelianus, Hist. anim. l. 8. c. 1. Gallici item, quos ex lupis generari, Patricius scribit: Cuiusmodi canes reperiri in provinc. Gingui Cathaeis finitima, testatut Paulus Venetus l. 2. c. 49. ut duo canes et vir sagittarius equo insidens leonem sternerent. Vide quoque Freinshemium ad Cartium l. 9. c. 1. et Auctores illi hanc in rem laudatos. A Cane, nomen celebri Cymicorum sectae, in qua Diogenes Canis nomine superbus, eiusdem animalis figurâ repraesentatur, in veteri lapide, qui hodieque Venetiis visitur, cum hac Inscript.Εἰπὲ κύων τίνος ἄνδρος ἐφεςτὼς σῆμα φυλάςςεις;Τοῦ Κυνὸς. ἀλλὰ τίς ἦν οὗτος ἀνὴρ ὁ Κύων;Διογενὴς γένος, εἶπε, Σινοπεὺς, ὃς πίθον ᾤκει,Καὶ μάλα νῦν δὲ θανὼν ἀςτέρας οἶκον ἔχει.apud Iacobum Sponium, Itinerar. Graeciae Part. 3. p. 60. Vide quoque alia ex Genitivo κυνὸς composita infra.IV.CANISconvitium atrox. Quamvis enim humilitatis sit, cum quis eousque se abicit, ut Canis vocari non dedignetur. Quemadmodum de Davide legimus 1. Sam. c. 24. v. 15. de Mephibosetho, 2. Sam. c. 9. v. 8. et de Hazaele 2. Regum c. 8. v. 13. Nec non de Helena, Il. ζ. v. 356.Δάερ, ἐπεί σε μάλιςτα πόνος φρένας ἀμφιβέβηκενΕἵνεκ᾿ ἐμεῖο κυνὸς ---- ----O levir, quoniam animum tuum labor maxime invasitPropter me, quae sum canis.Tamen alterum qui sic appellat, eum docet se ptorsus spernere et pro nihilo habere. Ut cum Abisai dicit de Semei 2. Sam. c. 16. v. 9. Cur malediceret canis iste mortuus domino meo Regi? et Ulysses procis Od. χ. v. 35. Ω῏ κυν´ες, ô Canes. Et quidem Scriptura Canum nomine, significat Infideles, Matth. c. 15. v. 26. Profanos Verbi divini contemptores, qui crudeliter saeviunt in veritatis praecones, Matth. c. 7. v. 6. Quosvis piorum hostes et invasores, Psalmo 22. v. 17. Impuros, Apocal. c. 22. v. 15. et Pastores mercenarios, qui pro Domini grege se pascunt, Esaiae c. 56. v. 10. Nempe aut in genere canes, aut saltem nonnulli corum, iis vitiis laborant, quibus haec sunt analoga. Ut enim taceam, multos somno et gulae deditos esse, κραμαδ`οίλων proin cognomentô digniffimos, quomodo vocari refert Hesychius, testudines cochleasque et τὰς νωθροτάτας τῶ κυνῶν, canum tardissimas pigerrimasque. Proprium canum est τὸ λοίδορον, convitiari, et ignotos quoslibet latratu, nonnumquam morsu lacessere. Unde vel mere hyperbolicum est, quod habetur Exodi c. 11. v. 7. nullum canem hirrivisse, in tot Israelitarum milia, ex Aegypto excedentia, vel id fuit insigne miraculum, quô Deus testatum voluti, se specialius huic populo invigilare et prospicere. Nec immerito Hecuba in canem fingitur fuisse mutata, quia Graecorum Proceribus perpetuis convitiis quasi oblatrabat. Plautus. in Menaechmis, Actu 5. Sc. 1. v. 14.ME. Non tu scis mulier, Hecubam quapropter canemGraii esse praedicabant? MU. Non equidem scio.ME. Quia idem faciebat Hecuba, quod tu nunc facis.Omnia miale ingerebat, quemquam aspexerat.Itaque adeo iure coepta est appellari canis, etc.Sed et canum vitium summa Impudentia est, sive enim gulae indulgent, sive libidini, nihil non in propatulo patrant. Unde pletasque voces, quae impudentiam significant, Graeci a cane desumunt, κυν´αιδος, κυναῖος, κυνεῖς, κυνώη, apud Hesychium; κύντερος item: etiam ipsum Canis nomen pro impudente est, apud Eund. et Pollucem, l. 5. c. 11. ubi Aristogiton Cydimachi filius Canis, propter audaciam, dictus legitur. Est porio Canis immundum animal. Virg. Georgic. l. 1. v. 470.Obscenaeque canes.Unde Deuteron. c. 23. v. 18. Lex vetat offerri Deo non solum canem, sed et canis pretium, etc. Hinc Praefectura canum, munus semper vilissimum habitum est: Iobi c. 30. v. 1. Non dignabar eos ponere cum canibus gregis mei, i. e. in canes praeficere. Hinc Abner, a Rege suo se contemptim haberi putans, 2. Sam. c. 3. v. 8. Sumne, inquit, ego caput canis? i. e. caput canum, ut Syrus reddit. Graece Κυναγωγὸν dixeris, uti nominat Xenophon de Venat. Et Iuvenalis, Sat. 6. v. 415. dominum, nempe canis sibi commissi:---- -- Nam si latratibus altiRumpuntur somni: fustes huc ocius, inquit,Afferte, atque illis dominum iubet ante ferivi,Deinde canem. ---- ------Quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior.l. 2. c. 56. Hodieque Canis filius, inter prima apud Hungaros souvitia est, etc. In laudem contra versum Cams epitheron, a Dandulo Venetorum Duce, diximus alibi: namque et eximiae iis dotes, vigilantia, heri amor, et fides infracta, etc. de quibus vide enndem Bochart. ibid.V.CANISin Plauti Casina, Actu 2. sc. 6. v. 37. --- Hodie, canem et furcam feres; vinculi genus est. Festus, Catulus genus quoddam vinculi, quod interdum Canis appellatur. Isidorus, Canicula est ferreus harpax, etc. Certe Hebraeis canis celeb, dictus a firmitate dentium, quibus morsus tenacitas tanta est, ut harpaginum et forcipum instar videri queat et ferreorum compedum: cebel enim inversis literis, Hebraice Compes est, unde etymi ratio in promptu. Sam. Bochartus Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 55. Sed et Canis nomen fabulae praefatae, Cantero Nov. Lection. l. 7. c. 22. et Sam. Petito, Miscellaneorum l. 2. c. 18. quibus Canis et Casina, vel Canissa, ut hic vult scribi, idem Comice valent. Favere videtur, quod Comoediam Casinae nomine inscriptam, Plautus dicit habere latrans nomen, i. c. caninum. Is enim ita in Prologo, v. 31.Κληρούμενοι vocatur haec ComoediaGrace, Latine Sortientes, DiphilusHanc Graece scripsit: post, id rursum denuoLatine Plautus cum latranti nomine.Sed merito hîc Viris aliis doctissimis calculus haeret. Canissa enim vox nihili est, et si loca expendantur, in quibus Casinae occurrit nomen, in plerisque videbis non posse in Canissam sine flagitio mutari, quia metri id ratio non patitur. Quam ob causam Grammatici veteres, quotquot supersunt, Varro de L. L. l. 6. in Fringutis, Festus in Casina et Nepa, Nonnius Marcellus in Calvitur et Lingulaca, Fulgentius in Catillare, et Sculponeas, et Titivillitium, non aliter hoc Drama citant, quam sub Casinae nomine. Gellius quoque, l. 1. c. 7. Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur, occisurum dixit, non occisuram, his verbis: Etiamne habet Casina gladium? Denique Casinae nomen praeferunt sex acrostichi versus, quibus argumentum fabulae continetur: quorum versuum auctor fuit vel ipse Plautus, vel alius prope aequalis, ut ex ipso stylo docti colligunt. Itaque Casinam a Plauto dictam fuisse hanc fabulam, certum est. Et potuit esse canis nomen, aut attributum apud vicinos Barbaros. Ut Kasna, in Talmude, quod de catulo parvum et tenerum sonat, etc. Idem Bochart. ubi supra.VI.CANISnonnullis Scriptoribus dicitur, qui aliis Cham vel Can, item Caanus, quae omnia ex Caganus orta, de qua voce retro diximus. Chronicon Nangii A. C. 1299. Usuncassano Tartarorum Rex, Qui et Magnus Canis dicitur. Byzantini seu Graeci recentiores Κάνης et Κάνις Tartarorum vocant Principem. Pachymeres inprimis, l. 3. c. 25. l. 5. c. 4. l. 10. c. 25. et l. 11. c. 16. qui vocem hanc dictô,librô 5. c. 4. Imperatorem sonare, addit. Τζίγγις γὰρ τὸ ὄνομα, ὁ δὲ Κὰν βασιλεύς. Idem coeteros quoque Toparchas Canes vocatos innuit, l. 9. c. 26. et Principes Tartariae gentis Κανίδας appellat, l. 5. c. 4. quos Canesios nuncupat Magister Rogerius, Destruct. Hungar. c. 33. Alteri vero ipsorum Canesio, i. e. maiori volenti prostrato succurrere, etc. c. 35. constituerunt Canesios, i. e. Ballivos, qui iustitiam facerent. Infra, Procurator meus de istis dominis crat unus, et paene mille villas regebat et erant Cancsii fere centum etc. Ab hac igitur origine, aliquot ex Scaligerorum gente, quae Veronensem diu Principatum possedit, Canes appellatos censuit Iovius, quam vocem nomini interdum proprio sic praeponebant, Can Franciscus, Can Grandis, Can Signorius. Vide Iosephum Scaligerum in Vita Patris. Sed nec Veronenses duntarat Principes id sibi praenomen vindicavêre, cum in familia Dandula apud Venetos idem usurpatum doceat Sansovinus in Venetia, l. 13. sub A. C. 1328. qui, ut modo dictus Scaliger ibid. p. 29. docet, non a latranti illo animali dicti sunt; sed, quod linguâ Winidorum seu Sclavorum, Cahan idem sit, quod Rex aut Princeps. Quam quidem sententiam non parum firmat ipsa olim Serviae Principis appellatio ac nomenclatura: Knes enim appellabatur, seu μέγα Κυεζις, magnus Knes, vel Κνέυζης πάσης Σερβίας, Cnenzes totius Serviae, ut est in Codice Reg. MS. 2023. ex quo descripsit Goarus, quae habet, post Codinum de Officiis aula Constantinop. p. 414. 415. Idem autem valet, quod Dominus: eam namque fuisse vocis Kneg apud Slavos notionem, discimus ex Dietmaro, l. 7. quem laudat Car. du Fresne in voce Caganus.VII.CANISsidus caeleste oriens, 18. Cal. Aug. occidens autem, sed non totum, post dies 40. quod dierum spatium Dies Caniculares appellamus: quô tempore sidus hoc in medio Caeli centro cum sole coniunctum aestum conduplicat. Unde et nomen invenit, quod nimiô calore mordere quodammodo videatur. Unde Aestiferum Canem appellat Virg. l. 2. Georg. v. 353. et Tibull. l. 3. El. 5. v. 2.Unda sub aestivum non adeunda canem.Vide omnino Caesium, in Caelo Astron. p. 258. etc. Ut inter erraticas prima honore divino aucta est Veneris stella, quam Phosphorum et Hesperum dicimus, ita inter fixas, ad id decoris primo illa evecta est, quae vocatur Α᾿ςτρῷος κύων, Caelestis canis, vel etiam Sirius: Imo ab Aegyptiis Hespero quoque praelata, Isidisque, quae cum Osiride supremum iis Numen erat, nomine est insignita, Plut. de Isid. et Osir. Praeter Aegyptios vero Romani quoque religiose hoc sidus coluerunt, ut docet Festus passim; unde obscurum non est, cur Deo Rubigo sive Rubigini, praeter ovem, etiam canem immolarent, in Aprili. Nempe, quia Caniculae sidus frugibus inimicum, non longe a porta Catularia Romae, rufae ei canes, deprecandae saevitiae causâ, immolabantur. Praeter Canem autem in Meridionalibus sideribus, Piscem quoque divinos invenisse honores, dicemus infra suô locô. Vide Vosl. de Idololatr. l. 2. c. 36. Idem vero sidus dum Μαίρα quoque dictum est; namque Hesychius: Μαίρα κύων τὸ ἄςτρον (quam Maeram seu canem Erigones fuisse Poerae fabulantur) ingeniose Anglus Sanfordus coniectabat, Mairam esse Liberi (h. e. Mosis) sororem Mariam. Mosem enim, sub Liberi schemate, cultum, accurate osteudit Voss. qui cum fidelem haberet socium Caleb, Keleb quoque Hebraeis canem denotet: non difficile hinc videre est, cur Gentiles Libero dederint socium canem, ortâ nempe fabulâ ex vocabuli homonymia. Nec enim e vulgo canem fuisse, indiciô est, quod donum dicatur Panos, h. e. Domini totius naturae, quodque ratione foret praeditus, ut est apud Nonnum, Dionysiac. l. 17. v. 187. et seqq. praemium eius etiam caelum. Ita enim ad eum Liber:----- Χάριν δέ σοι ἕνεκα μόχθων,Δώσω ἀμοιβαίην μετὰ Σείριον ἀςτέρα Μαίρης,Αἰθέρος ἀςτὸν ἐγώ σε, καὶ ἀςτερόεντα τελέςςωΑ῎γχι κυνὸς πρότερον, ςταφυλην` ἵνα καὶ σὺ πεπαίνης,Βότρυος ἐς λιθείαν ἀκοντιξων σέθεν αἴγλην.----- ---- Gratiam tibi, laborum ergo,Referam mutuam, post Sirium, stellam Maerae,Aetheris civem ego te, et stellis multis relucentem efficiam,Prope Canem priorem, uvam ut et tu maturam reddas,Racemi in ubertatem iaculans a te splendorem.Vide iterum Voss. l. 1. c. 30. et infra in vocibus Maera, ac Sirius.VIII.CANISΕ᾿νταφιαςτής, vide infra Vespa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.